De Translatione Sacrae Scripturae in Linguam Anglicanam.
by Thomas Palmer

Text and notes from Margaret Deanesly, The Lollard Bible and Other Medieval Biblical Versions (Cambridge: Cambridge Univ. Press, 1920), pp. 418-31. For an explanation of the historical context of this tract, and English translation of some portions of it, see Margaret Deanesly, "Arguments against Use of Vernacular Bibles, Put Forward in the Controversy over their Lawfulness, 1400-1408," The Church Quaterly Review CLXXXI (October 1920), pp. 59-77.

*     *     *     *     *

Palmer: De translatione sacrae scripturae in linguam Anglicanam. 1 (f. 42b, col. 2)

1. Utrum 2 sacra scriptura in linguam Anglicanam vel in aliam barbaricam sit transferenda, et quod sic videtur, nam licet illam praedicare et docere, igitur et scribere, et haec in omni lingua eis nota, qui ad servandam illam et observandam obligantur. Multi Anglici vel barbarici sunt huiusmodi. Igitur, etc.

2. Sic: omnis lex rite vivendi aliquibus tradita, quae confert vitam observatoribus et mortem transgressoribus, est in lingua eis nota habenda. Sacra scriptura est huiusmodi. Igitur etc. Scrutamini scripturas in quibus putatis vitam aeternam. 3

3. Sic : scriptura librorum inventa est in remedium oblivionis, ad iuvandam memoriam, quia labilis est memoria hominis; sed tradere sacram scripturam oblivioni, in qua tota lex rite vivendi continetur veteris et novi testamenti, est maxime periculosum. Igitur illa in vulgari nostro propter labilitatem memoriae est habenda, et sic in illam est transferenda.

4. Sic: nullus rite obligatur ad observandam legem aliquam ignotam; sed utraque lex, nova et antiqua, est vulgo ignota quousque in vulgari habeatur, quia vulgus nullam aliam intelligit nisi propriam et vulgarem. Igitur vulgus non obligatur ad sacram scripturam observandam: ideo licet vulgo habere illam translatam in linguam suam, quam solam intelligit.

5. Sic: iam habetur in Hebraico, Graeco, Latino, Chaldaico et Gallico, et iam necessarium est Anglicam et barbaricam habere illam sicut praedicti. (f. 43, I) Igitur aequaliter est habenda a nobis in Anglico sicut et illis in vulgari suo.

6. Sic: dicitur quod Beda venerabilis totam scripturam transtulit in linguam Anglicam, ne lingua sua barbarica videretur, quod non fecisset nisi licuisset. Igitur, etc.

7. Sic: quilibet tenetur vitare peccatum mortale, quod non potest nisi cogitando quale peccatum sit mortale, quod sciri non potest a laicis nisi per doctrinam in lingua propria et vulgari, cum nullam aliam intelligit [sic]. Igitur, etc.

8. Sic : non solum tenemur scire quae sunt fugienda sed etiam quae timenda, quae credenda; quae sunt facienda, quae sunt speranda, et alia sacramenta [qualiacunque?], omnia quae necessaria sunt ad salutem. Igitur licet tibi habere in scriptis, et haec in vulgari tuo, quia nullam aliam linguam intelligis; igitur sic curati tenentur praedicare et populum eis subiectum informare de necessariis ad salutem, secundum illud Marci ultimo : Praedicate evangelium omni creaturae. 4 Sed multi in tanto sunt muti, et aliqui surdi, qui in scientia non possunt uti vocibus secundum scripturas. Igitur licet propter tales habere totam sacram legem in scriptis. 5

9. Sic: quae habentur in vulgari et in lingua eis nota magis movent ad devotionem, ad Deum laudandum et diligendum. Igitur in tali lingua sunt habenda.

10. Sic: omne quod licet modo loqui licet modo scribere; sed utramque legem licet mihi praedicando, disputando, defendendo loqui: igitur licet eam scribere. Nihil valet eam scribere in lingua ignota: igitur scribenda est in lingua eis nota, ut in vulgari nostro.

11. Sic: posset contingere quod nullus Latinus esset inter barbaros et Anglicos propter guerras vel inimicitias capitales, et dato quod esset, et nullus eorum sciret linguam nostram, etiam nee interpretari illam posse [sic] nobis, (sicut si unus Hebraeus vel Graecus esset inter Latinos ignorans Latinam), nulli posset interpretari in lingua nostra. Igitur nisi haberemus sacram scripturam in vulgari nostro, non erit nobis via possibilis ad sciendam illam, et tamen obligamur ad illam faciendam, quia obligamur ad illam observandam. Igitur irremediabiliter essemus astricti ad praecavendum [sic: praevaricandum?].

12. Sic: Quaecunque scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt; 6 sed modicum valet scriptura ad nostram doctrinam, nisi fuerit scriptura in lingua quam intelligimus: sola talis est vulgare nostrum. Igitur, etc. (f. 43, 2)

13. Sic: scriptura ignota non intellecta modicum valeret ad nostram correctionem, sed: Quaecunque scripta sunt ad nostram correctionem scripta sunt. Igitur cum tamen scriptura in vulgari nostro tradita est nobis utilis, et ad correctionem nostram utilis, igitur scriptura sacra, cum sit nobis utilis et tam necessaria in vulgari nostro, habenda est in scriptis.

14. Sic: Necesse est impleri omnia quae scripta sunt, 7 Ioh. 2, igitur necesse est impleri omnia quae scripta sunt nobis in vulgari nostro in Anglico, quia haec sunt aliqua scripta, sicut ea quae scribuntur in Latino, Graeco vel Hebraico; et, si necesse est omnia scripta in Anglico impleri, necessarium est omnia scripta in Anglico esse.

15. Sic: Deut. 6, sic scribitur de lege: 8 Audi Israel, Dominus Deus tuus [unus] est; diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, scribe verba haec quae praecipio tibi hodie in corde tuo, narrabis ea filiis tuis et meditaberis [s]edens in domo tua, ambulans in itinere; scribes ea in limine et ostiis domus tuae. Igitur, eadem ratione, in libris Anglicanis.

16. Sic: Deut. 31; Postquam Moyses scripsit verba legis huius in volumine, decem mandata Dei, praecepit Levitis dicens, Tollite librum istum et ponite in latere arcae foederis Domini, ut sit ibi contra te in testimonium. 9 Igitur, conformiter, licet nobis habere legem nostram in vulgari nostro; confirmatur, quia tam necessarium est nobis Anglicis et aliis barbaris habere legem nostram in vulgari nostro, sicut Hebraeis, Graecis, aut Latinis in suo, ut eam sciamus et observemus, cum nullam aliam intelligimus, exceptis paucis litteratis.

17. Sic: secundum regulam rationis omnia intelligimus esse concessa, quae expresse non sunt prohibita: sed non invenitur in tota sacra scriptura prohibitum quod ipsa sic transferatur in idioma barbaricum. Igitur propositum pro auctoritate notandum est.

1. Ad oppositum, nulla vulgo inutilia sunt in vulgari nostro habenda, quia nocerent plus quam prodessent; sed multa in scriptura sunt huiusmodi. Hugo de Vienna, 10 Ecclesiastici tertio, Inutilia non sunt investiganda neque habenda neque scribenda, ut quare musca aut pulex tot habet pedes, (f. 43b, I) et camelus tantum quattuor et homo tantum duo. Item, reprobatio quidem fuit praecedentis mandati propter infirmitatem et inutilitatem eius, 11 sed quod est reprobatum non est in vulgari nostro habendum vel scribendum, quia esset causa erroris. Igitur, etc.

2. Non omnis veritas est scribenda in Anglico, quia multae sunt inutiles: sed omnis veritas continetur in sacra scriptura secundum Lollardos, quia continet primam veritatem quae continet omnes alias veritates.

3. Sic multa sunt occultanda et non populo ostendenda, ne nota et usitata vilescerent; unde dicit Carnotensis 12 Super primum confitenti [sic], quod si in lamina aurea mitrae supremi patris pontificis scribebantur quattuor litterae 13 magni nominis Dei in tetragrammaton, 14 ioth, heo, wach, hoth, sine 15 apicibus, cum ne notum esset vulgo magnum nomen Dei, quia sic per illud frequenter et horribiliter iurassent, sicut non 16 faciunt christiani, et multipliciter inhonorassent. Illi enim apices [diversitudine a tergo pro et ex utraque parte per et si debite erat appositione 17] illis litteris significabunt, hia, hawe, hia, houe, quae dictiones in Latino significant, “qui est, qui erat, et qui venturus est.” Igitur conformiter, cum multa de scriptura in honore sint habenda, expedit ut a vulgo occultentur ne vilescant.

4. Sic: nulla habenda sunt in vulgari quae simplicibus essent occasio et causa erroris, quia facilius potest vulgus duci in errorem; sed multa de scriptura in vulgari nostro translata male intellecta ducerent simplices in errorem; nam si Arium, Sabellium, Nestorium et Frontinum et alios haereticos difficultas illius ducat in errorem, et a fortiori simplices in errorem ducet.

5. Sic: nulla sunt revelanda aliquibus qui non sunt talium capaces; sed multarum difficultatum sacrae scripturae non sunt tales laici capaces. Igitur saltem talia in vulgari nostro non sunt scribenda; ideo Ecclesiastici tertio: Plurima sunt supra sensum hominum, scilicet, transcendunt intellectum et rationem, et multos supplantavit suspicio, scilicet, fidei fundamentum (f. 43b, 2) subripuit et a veritate deiecit in errorem: Altiora te ne quaesieris, et qui scrutator est maiestatis opprimetur a gloria. 18

6. Sic: illa quae diminuunt meritum fidei simplicium non sunt eis in vulgari tradenda; huiusmodi sunt multa in scriptura, unde Ecclesiastici 3 19 Multa abscondita sunt a Domino tibi; ubi Hugo in glossa reddit causam: Propter, inquit, meritum fidei; 20 quia, secundum Gregorium, fides, inquit, non habet meritum cum humana ratio praebet experimentum. 20 Item, tunc nocerent clericis rudi[bu]s taliter si non aliter trad[er]entur.

7. Sic: stultum est sollicitum esse circa illud quod sine periculo a simplicibus ignoratur; sed multa sacrae scripturae sine periculo a simplicibus ignorantur, quia transcendunt ingenium eorum. Non igitur oportet sollicite illa scribere in vulgari.

8. Sic: multa per praeceptum Dei sunt occulta; non sunt in vulgari scribenda, quia sic possent contra praeceptum christianum omnibus esse nota; sed multa misteria communicata subtilioribus et sapientibus prohibentur scribi, ne nota fiant simplicibus; unde Apoc. 10: Signa, scilicet, absconde quae locuta sunt septem tonitrua, scilicet, misteria Dei, secundum glossam; et, Noli ea scribere, scilicet, in publico denuntiare; cuius rationem ponit ibi Gorham. 21 Quia infidelibus, foetore malitiae agitatis, blasphemiae plus quam aedificationis materia esset. Prov. 23: In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui; et Daniel 12: Tu Daniel, claude sermones et signa librum usque ad tempus.

9. Sic: aliquae sunt simplicibus nimis ardua et nimis difficilia et alta; non sunt simplicibus communicanda, nam Paulus discipulis scribit: 22 Tanquam parvulis in Christo vobis lac potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec nunc quidem potestis, adhuc enim carnales estis; Cor. 3; Sed animalis homo non percepit ea quae Dei sunt.

10. Sic: ilia quae simplices nollent observare, sed vellent potius propter duritiam sectam christianam spernere, non sunt admittenda neque scribenda in nostro vulgari; unde Berengarius 23 super illud Apoc.: Et quae locuta sunt septem tonitrua, noli ea scribere. In initio fidei, donec praedicatores sancti videntes infirmitatem gentium ad fidem venientium, non sunt ausi [eis] austeriora Christi praecepta committere; ne forte (f. 44, I) duritia praeceptorum territi, non auderent ad fidem Christi suscipiendam accedere; et, ut videtur, sic fecerunt Apostoli, Actis 15: Placuit Spiritui sancto et nobis nihil imponere vobis oneris, scilicet, conversis ad fidem de gentibus, nisi ut abstineatis vos ab immolatione simulacrorum et sanguine et suffocato et fornicatione. Igitur duriora legis non sunt infirmis scribenda et revelanda.

11. Sic: secreta non sunt extraneo revelanda, Prov. 25: Secretum extraneo ne reveles; et Isaiah, 24 Secretum meum mihi, sed tamen amicis meis; Vos nunc dixi amicos, quia quaecunque audivi a patri meo nota feci vobis. 25 Igitur talia secreta non sunt extraneis, simplicibus Deum ignorantibus, scribenda, quia ea legere posset aequaliter inimicus sicut amicus.

12. Sic: illa quae scripta non prodessent sed nocerent scribere vulgo non deberent, quia essent contra Christi caritatem; sed talia sunt multa. Iob 9: Verebar omnia opera mea; antecedens patet, de die mortis, de peccatis, de predestinatione et reprobatione.

13. Sic: caritas est, palam fieri nolle quod noceat agnoscenti; sed multa in scriptura nocerent simplicibus, quia nocerent hereticis valde intelligentibus. Igitur talia non sunt eis scribenda.

14. Sic: omnis transgressio novae legis est peccatum mortale, pro cuius figurae transgressione mors debebatur in lege veteri; sed Aaron et filii videntes quae erant in sanctuario involuta morerentur, unde Num. 4: Cumque involverint involuta, et non tangent vasa sanctuarii ne moriantur: nolite 26 perdere populum Caath de medio Levitarum, sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur, si tetigerint sancta sanctorum. Aaron et filii eius intrabunt et disponent onera singulorum, et divident quid portare quis debeat; alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur. Haec fuit figura quod nulli laici in nova lege deberent videre secreta et sancta involuta in sanctuario sacrae scripturae, de quo sanctuario Psal. 72: Aestimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me, donec intrem in sanctuarium Dei et intelligam in novissimis eorum; ubi glossa interlinearis; 27 Ordinantur enim qui ineffabilia (f. 44, 2) sacramenta ignorant, et promoti in sacerdotii gradum, ut filii Aaron, scilicet sacerdotes quibus omnia aperta et nuda videre concessum est, unde bonis Sanctis Urri percussi sunt, qui viderunt archana Domini, et 50, de plebe legis, sexto; et alia figura Deut. 22: Si in terra vel in arbore nidum avis inveneris et matrem pullis desuper incubantem, non tenebis eam cum pullis, sed abire patieris, ut bene sit tibi et longo vivas tempore; quae figura secundum Gregorium significat, quod sensus litteralis, qui est quasi magister aliorum sensuum, dimitti debet, et pulli eius retineri, allegoriae et anagogiae, quia littera occidit, spiritus autem vivificat. 28 Quomodo, igitur, simplices illiterati, vel sola grammatica instructi, illos pullos trium sensuum ignorantes, non errarent habentes magistrum, scilicet litteralem sensum, tamen de pullis non curantes?

15. Sic Ezech. 47: Vir qui habebat funiculum in manu sua mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad genua, et iterum mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad renes, et mensus est mille, et veni ad torrentem quem non potui transire, quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, quia non potest transvadari; quem textum exponit Gregorius de sacra scriptura, et in prologo ponit Moralium: 29 Divinus sermo sicut misteriis exercet prudentes, sic [plerumque] 30 superficie simplices refovet. Habet in publico unde parvulos nutriat, servat in secreto unde mentes sublimium in admiratione suspendat; quasi quidam [quippe] 30 fluvius est planus et altus, in quo agnus ambulet et elephas natet. Ex istis patet quod scriptura sacra in aliqua sui parte est ita difficilis quod comprehendi a viatoribus perfecte non potest, quare non est communicanda simplicibus in vulgari.

16. Sic: misteria fidei non sunt communicanda simplicibus nec scribenda; patet Apoc.: 31 Signa, scilicet, abscondita misteria fidei, quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere in publicum, 32 deveniant et in malitiam blasphemiae potius quam in aedificationem convertantur, ut dicit Gorham. 33 Ideo Matth. 7, Nolite sanctum dare canibus.

17. Sic: Paulus audivit archana verba, (f. 44b, I) quae non licet homini loqui, 34 quae non erant alia quam divina misteria in sacra scriptura contenta, quae continet omnia. Igitur non licet omnia scribere.

18. Sic: causa putata quare Iudaei interfecerint Christum fuit quia docuit eos intelligere sacram scripturam spiritualiter, quia littera occidit, spiritus autem vivificat, et quando aliqui discipulorum abierunt retrorsum dixit: 35 Verba quae ego loquor spiritus et vita sunt; spiritualiter intellecta vitam efficiunt aeternam; unde pro causa mortis eius allegabant: Dixit quia possum destruere templum corporis mei, Ioh. 20 et Matth. 26. Quomodo igitur non errarent simplices, idiotae 36 circa scripturam, si eam haberent in vulgari idiomate 37 modo, propter malum intellectum Lollardorum et simplicium grammaticam 38 solum intelligentes, [qui] Christi discipulos illam spiritualiter et [sic] exponentes persequuntur? constat quod sic.

[Additional reasons for and against vernacular scriptures.]

Pro responsione in hac materia volo ponere alias veritates, quarum prima est illa: Sacra scriptura in omni idiomate et lingua quoad aliquam eius partem est habenda; probatur, omne necessarium omni homini ad salutem est in lingua sibi nota habendum, ne tradat illud oblivioni quod tenetur scire et observare sub poena damnationis aeternae. Huiusmodi sunt multa in sacra scriptura contenta; I Cor. 14: In ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut alios instruam, quam [et] decem millia verborum; ubi Gorham dicit illa quinque verba esse quae sunt fugienda, videlicet 39 septem peccata mortalia; quae sunt timenda, videlicet, in[fernales poenae]; 40 quae sunt credenda, in simbolo contenta; quae sunt facienda, decem mandata; et quae sunt speranda, praemia aeterna; 41 omnia ista sunt necessaria ad salutem. Igitur haec et consimilia in vulgari sunt habenda et scribenda. Pro illa veritate sunt multa archana, pro parte affirmativa conclusionis adducta.

Secunda veritas: non tota sacra scriptura est in omnem linguam et linguagium transferenda; probatur hic per articula ad partem negativam adducta; et iterum, sic. Sacra scriptura in multis locis salvari non potest aliquando incongruitate et falsitate, nisi per figuras et regulas grammaticales, (f. 44b, 2) sicut ostensum est in quodam tractatu quem vidi, in quo erant omnes figurae grammaticales, et declaratae et quotatae, ubi per eas sacra scriptura in partibus suis sit ab errore servata et defensata. Igitur in nullam linguam quae non regulatur regulis et figuris grammaticalibus est ipsa transferenda. Probatur consequentia quia, si in lingua illis figuris regulata [transferretur], 42 esset erronea nisi illis figuris [salvis] 42 retineretur; igitur in aliam linguam quae illis non regulatur translata esset erronea, quia non per illas excusaretur. Dicitur forte quia aliae linguae per regulas, proprietates et figuras grammaticales regulantur: Contra, barbarismus est vitium, quod constat in coniunctione litterarum, et sillabae vel sillabarum [inductione] 42 vel eorum accentibus, quo vitio barbari maxime solent uti; sed dicit Catholicon 43 de tropis, quod metaplasmus 44 excusat barbarismum, 45 qui est vitium dictionis, scema 46 soloecismum, 47 qui est vitium orationis; et tempus 48 improprietatem sillabae excusans [sic]. Sed hae figurae non inveniuntur in Anglico, nec in idiomate barbarico; probatur quod alias figuras habent. Similiter circa medias sillabas, ultimarum aliquas addendas, aliquas auferendas litteras vel sillabas, ut patet in Catholicon; et pro maiori parte dictiones Angliae sunt monosillabae, sicut ston, bon, non, don, gon, man, that, math, rat. Igitur in istis monosillabis non habent locum tales figurae grammaticales, nec possunt orationes et propositiones ab incongruitate et falsitate per eas salvari.

2. Si proprietates unius linguae per regulas grammaticales regulatae non possunt servari in lingua etiam eisdem regulis regulata, a fortiori illae proprietates non possunt servari in lingua barbarica non regulata illis regulis grammaticalibus; sed proprietates linguae Latinae, quae regulatur, ut constat, regulis grammaticalibus, non possunt servari in Graeco linguagio, quod est regulis grammaticalibus regulatum. Unde post prophetiam Sibyllae, quam Isidorus in sermone De Natali subiungit, 49 haec de nativitate, passione, resurrectione et secundo adventu eius dicta sunt, ut si quis in Graeco capita eorum versuum dicere voluerit, inveniet Ihesus Christus Yos theou sother, 50 quod in Latinum translatis eisdem versibus apparet [    ] 51 quod (f. 45, I) Graecarum litterarum proprietates potuit non adeo observari. Haec ille. Quomodo igitur proprietates linguae possent in lingua Anglica vel in lingua barbarica, quae regulis grammaticalibus minime regulantur, observari, non video.

3. Sic: orationes, dictiones, propositiones, sillabae multae non possunt plectro linguae formari, nec litteris Latinorum alphabeti sillabicari, sed balbutiendo et de gutture evomendo, quasi grunnitus porcorum vel rugitus leonum exprimendo. 52 Quomodo igitur in lingua tali possent regulae grammaticales fieri et proprietates observari non video. Litterae sufficientes deficiunt ad exprimendum et sonandum Anglicum nostrum; in cuius argumentum aliae litterae minime contentae in alphabeto Latinorum sunt inventae ad exprimendum et servandum Anglicum nostrum: patet 53 h 54 ad ad [sic] exprimendum ha horo et consimilia, et de ȝow ad expressionem talium: ȝe, ȝyth, 55 ȝonge, ȝor ; et de þorn ad expressionem talium: þero, þat, þorwe, þenne, et huiusmodi.

4. Sic: non solum deficit lingua Anglicana in litteris, sed etiam in dictionibus, nam pro notissimis dictionibus et communissimis in lingua Latina non sunt nomina neque dictiones in Anglico correspondentes; patet de istis transcendentibus, ens, substantia, accidens; et etiam de predicamentis, quantitas, qualitas, relatio, habitus; et positio, actio, passio, quando et ubi. Sic de fallaciis, sicut de aequivocatione, amphibolia, quibus non correspondent in Anglico dictiones, non obstante quod ilia lingua plus aliis utitur monosillabis, sed vix per circumlocutionem exprimi possunt in eadem.

5. Sic: si tota sacra scriptura sit in Anglicum vel in linguam barbaricam transferenda, aut igitur de verbo ad verbum, aut de sententia ad sententiam. Non primo modo, quia multae dictiones Latinae non habent dictiones in Anglico correspondentes, sed tamen per circumlocutiones exprimi possunt in vulgari nostro; cuius sunt legio, 666 [sic] 56 et lustrum, quod est spatium 5 annorum. Similiter multe partes scripturae salvari non possunt ab incongruitate et falsitate nisi per figuras grammaticales quae non habent locum in lingua Anglicana, et ostensum est igitur, si translatio fieri debet de Latino in (f. 45, 2) Anglicum, non posset in lingua illa ab incongruitate et falsitate salvari. Nec translatio debet fieri de sententia ad sententiam, quia sententia eiusdem litterae Latinae est apud diversos diversa; in quem igitur sensum transferri debet ignoratur. Dicit forte quis, quod habeat sensum litteralem, moralem, allegoricum et anagogicum: transferri tantum debet quoad sensum litteralem. Contra, sensus litterales sunt diversi secundum opinionem diversorum, et stat argumentum sicut prius.

6. Sic 70 interpretes nunquam nisi ieiuniis et orationibus peractis transferrent, et tamen, (dicit Ieronimus,) frequenter erraverunt, sicut Ieronimus hoc idem de seipso confitetur; quomodo igitur generaliter simplices solam grammaticam et vix eam intelligentes in transferendo non errarent?

Tertia veritas: sacra scriptura non debet omni publicari quoad omnia, nec ab omnibus occultari quoad aliqua. Probatur, nam Beda dicit misteria fidei christianae non populo pandenda sunt, ne vilescant; nec probis claudenda, ne in totum lateant. Quae item angelus praecepit Iohanni, Apoc. 14: 57 Quod vides in libro scribe, sed quae locuta sunt septem tonitrua, noli ea scribere. Igitur aliquibus est scribenda, aliquibus non publicanda, secundum diversitatem partium. Similiter Paulus, 2 Cor. 12, audivit archana quae non licet homini loqui. Igitur nec scribere ea licet.

Quarta veritas: sacra scriptura non est malis totaliter communicanda voce vel scriptura; probatur Matt. 7, Nolite sanctum dare canibus, et Gorham super illud Apoc. 10, Noli scribere quae locuta sunt septem tonitrua: quia infidelibus, inquit, furore malitiae agitatis blasphemiae potius quam edificationis materia esset; unde Prov. 23, In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii.

Quinta Veritas: licet ipsa sit revelanda, tamen aliquando ad tempus est occultanda: probatur Daniel 12: Tu Daniel, claude sermones et signa librum usque ad tempus, pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia.

Sexta veritas: aperienda est amicis Dei et claudenda inimicis; probatur per glossam Apoc. 14: Noli ea scribere, inquit, ut amicis pateant et inimicis lateant; et in evangelio: 58 (f. 45b, I) Vos autem dixi amicos meos, quodcunque audivi a patre meo nota feci vobis.

Septima veritas: secreta Dei celanda sunt a simplicibus et non omnibus manifestanda; probatur Isaiah 24, Secretum meum mihi, et secretum meum ne extraneo reveles, Prov. 25, est gloria Dei celare verbum. [Id.]

Octava veritas: magis difficillima ad intelligendum et quae excedunt intellectum simplicium non est scripturae demandanda eis, 59 ne in errorem inducantur; probatur, quia: Altiora te ne quaesieris, 60 quae, scilicet, transcendunt intelligentiae tuae rationem; quia Prov. 25: Qui scrutator maiestatis opprimetur a gloria. Sicut maxima claritas obtendit 61 visum, sic nimia perscrutatio secretorum Dei obtendit 61 intellectum, et ideo non plus saepe quam oportet, secundum Apostolum: Quia bestia quae tetigit montem lapidabitur. 62 Bestia est intellectus humanus simplicium, et mons simplicitas scripturarum, et plura sunt superiora sensus [sic] hominum et transcendunt rationem et intellectum, et sequitur, multa abscondita tibi sunt a Domino.

Nona veritas: multa sunt abscondita a simplicibus et eis non revelanda propter meritum fidei augendum; probatur per Gregorium, quia fides non habet meritum ubi humana ratio praebet experimentum; et Hugo de Vienna super illud Ecclesiastici 3, 63 Multa sunt abscondita tibi a Domino, in glossa, Propter, inquit, meritum fidei.

Decima veritas: nimis ardua ad observanda non erunt simplicibus tradenda; probatur, nam Paulus propter eandem causam scribit discipulis: Tanquam parvulis in Christo lac potum vobis dedi, non escam: nondum enim potestatis sicut nec nunc quidem potestis, adhunc enim carnales estis; patet I Cor. 3. Similiter Berengarius super illud Apoc. 10: Quae locuta sunt septem tonitrua, noli ea scribere: In initio, inquit, fidei, predicatores sancti videntes infirmitatem gentium ad fidem venientium non fuerunt ausi exteriora praecepta committere, ne forte duritia praeceptorum territi non auderent ad fidem christianam sustinendam accedere; sic enim fecerunt apostoli, Actus 17, 64 ubi sic: Spiritui sancto et (f. 45b, 2) nobis nihil imponere vobis oneris, nisi ut abstineatis vos ab immolatis et sanguine suffocato et a fornicatione, dixerunt apostoli conversis de gentibus ad fidem.

Undecima veritas: vana simplicibus et inutilia non sunt eis manifestanda, pro illo Ecclesiastici 3: In vacuis rebus noli scrutari, et in multis operibus eius non eris curiosus; ubi Hugo de Vienna in postilla: 65 In rebus vacuis, id est, in eis quorum scientia non est utilis, ut quare musca vel pulex tot pedes habent et camelus tantum quattuor et homo solum duo.

Duodecima veritas: laicis utilia ad salutem et non alia de sacra scriptura sunt eis tradenda; probatur: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; 66 sed quae praecipit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus eius non sis curiosus ... Haec 67 sunt praecepta et caerimonia atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus vester: Audi Israel, et observa quae praecepit Dominus Deus tuus: diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens, et ligabis quasi signum in manu tua; eruntque et movebuntur inter oculos tuos; scribesque ea in limine et ostiis domus tuae. Ecce quot scribenda erunt praecepta in populo. Vana et inutilia sunt vitanda: De 68 his volo te confirmare, ut curent in bonis operibus qui credunt Deo. Haec sunt bona et utilia homini: stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita: talis sunt vobis inutiles et inanes.

Tertia decima veritas: Aliqua pars scripturae sacrae in mente non potest extra exprimi, scripta vel voce; probatur quia sicut iubilus mentis potest esse tantus quod propter illius vehementiam extra ostendi non poterit, sic est aliqua pars scripturae in mente tam divina, tarn iocunda, quod extra in voce vel scriptura non potest plene et perfecte aperiri: quia nec oculus vidit nec auris audivit (f. 46, I) nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se; 69 et ad Cor. 2.


NOTES

1. Trin. Camb. 347, f. 42 b. The MS. is written in the same hand throughout, and contains several Latin theological treatises, one of which is Woodford's Contra Trialogum Wiclevi. On f. 54 b occurs a note by the scribe: Explicit tractatus de unitate et ordine ecclesiasticae potestatis, finitus per manus Cornelii Oesterwic anno domini 1430 in universitate Oxoniae, ad mandatum Fratris Iohannis Courteys, sacrae theologiae professoris, ordinis praedicatorum et conventus Exoniensis, tunc regentis universitatis praedictae." A contemporary hand has inserted the title, Palmer, de translatione, etc., on f. 42 b, and above f. 43, Palmer, de translatione sacrae scripturae in linguam barbaricam. For the delivery of the determination, see supra, p. 293; its probable possession by Sion abbey, cf. incipit and Syon, 50.

2. The points defended by the Lollard doctor, Palmer's opponent, are given first.

3. Ioh. v. 39.

4. Marc. xvi. 15.

5. The scribe now misnumbers by one, omitting nine.

6. Rom. XV. 14.

7. Cf. Luc. xxi. 22.

8. Cf. Deut. vi. 5-9.

9. Cf. Deut. xxxi. 25-7.

10. Hugo de Sancto Charo, a Dominican and theologian of Paris, died 1263. He wrote a postill, or short commentary on all the books of the Bible according to the fourfold sense, literal, allegorical, moral and anagogical. The quotation given, and that on p. 9, are printed in the 1502 edition of Hugonis de Sancto Charo Postilla in totam Bibliam, pars III., Ecclesiastici, iii. 24: In supervacuis rebus, scilicet, in eis quorum scientia non est utilis, ut quare musca vel pulex tot pedes habeat et camelus solum quattuor, et homo tantum duos.

11. Heb. vii. 18.

12. Probably Ivo of Chartres, † 1116, author of the Panormia and the Decretum, in neither of which, however, can this passage be traced. It might however occur in his (unpublished and inaccessible) comment on the psalms, the word confitenti standing for the first word of the psalm. (See Coll. Canoniques, Ives de Chartres, Fournier, 1897.) With less likelihood "Carnotensis" might refer to John of Salisbury, author of the Policraticus.

13. MS. esset vulgo magnum nomen Dei, quia sic per illud frequenter. expunctuated.

14. The sense is clear; many things must be kept secret from the people, and hence the Jews had secret ways of writing the name Jahweh, the four Hebrew letters of which (the tetragrammaton) the scribe attempts to render (yodh, he, waw, he). Lyra's postill on the Bible, with which Butler would have been acquainted (Antwerp, ed. 1634, i. 513, 516), has a note on the tetragrammaton, explaining that the four letters were never vocalised or pronounced. See Onomastica Sacra, Lagarde, P., Göttingen, 1883; CE, Jehovah.

15. Nota, crossed out; apicibus, vowel points.

16. MS. ; but the sense seems clearly to require nunc.

17. It is difficult otherwise to extend the scribe's frequent contractions in this passage; yet it is still more difficult to make sense of it. Probably the scribe has written pro et by a blunder for prout, and per et si for perinde ac si; possibly also debite for debitum. However, the general argument seems clear; as the ancient Jews never wrote God's name in full lest it should be deserated, so we must shew equal economy with God's word.

18. Prov. xxv. 27.

19. Cf. Ecclesiasticus xliii.

20. In libros Moralium, see PL, 76, col. 1398, fides.

21. Nicholas Gorham, or Gorram, a Dominican at Oxford; died 1400; cf. Pits, ed. 1619, p. 571. Gorham's In Apocalypsim S. Johannis was printed Antwerp, 1620.

22. Cf. I Cor. ii. 14.

23. Scribe: Bygaius. Berengarius of Tours, the opponent of the doctrine of transubstantiation. His exposition on the Apocalypse was a favourite mediaeval commentary, and is printed in the Benedictine edition of the works of S. Ambrose, Paris, 1690, tom. II. appendix. The work is written in seven visions, and the author's name is cryptically indicated in the Admonitio Auctoris. The quotation given occurs in col. 542.

24. Isaiah xxiv. 16.

25. Ioh. xv. 15.

26. Scribe, nolente.

27. That of Anselm of Laon, circa 1100.

28. 2 Cor. iii. 6.

29. PL, 75, col. 515.

30. Supplied from PL.

31. Apoc. x. 3.

32. Something seems to have been omitted before deveniant.

33. See p. 423.

34. 2 Cor. xii. 4.

35. Ioh. vi. 64.

36. The scribe has here expunctuated scripturam grammaticarum solum intelligentes.

37. MS. none.

38. MS. grammaticarum.

39. MS. patet, by an obvious error.

40. The scribe has written only in, leaving a blank for the rest which he apparently could not read.

41. Insimul here expunctuated.

42. Conjectural emendations.

43. A general mediaeval term for a Latin dictionary, first used by Jacobus de Voragine, bishop of Genoa (Januensis), for his own work; see Catholicon Anglicum, EETS, OS, 75, x. Voragine's work was successively re-edited and enlarged, and printed by Locatellus at Venice in 1495, as the Catholicon editum a fratre Johanne Januensi. Under Tropos this work gives: "figura moralitatis: modus loquendi: ut cum aliquis loquitur metaphorice vel perifrastice; vel alio tali modo, secundum Hugutionem, et de hoc vide in quarta parte ubi agitur de tropis." "Hugutio" is the title of a book frequently found in mediaeval wills, and refers generally to the gloss on the Decretals of Hugutio, bishop of Ferrara, who died in 1212, but also occasionally to a work on grammar, or dictionary, probably by the same Hugutio. (See Fabricius, II. 283.) Hugutio's Etymologicon (Ff. 5. 34, fifteenth century) is arranged as a dictionary, and not divided into "parts"; the passage quoted as from the Catholicon does not occur as a whole in it, but the explanations given under the different terms appear to be the sources from which the passage was composed: unless Hugutio wrote a separate work on grammar, in four parts, where he collected under Trope the information scattered in the Etymologicon. The latter under Tropus has "tropologia, est enim excusatio vel sensus spiritalis vel moralis, et figurativa intelligentia vel locutio."

44. Ff. 5. 34, metaplasmus: formatio vel litterae vel in litteram, vel sillabae vel in sillabam, et ut breviter eius signo aperiatur, metaplasmus dicitur barbarismus, figura in aliquo rationabili de causa in metro vel in prosa facta.

45. Id. Barbarismus est in prosa et in sermone communi vitium; in poemate autem si fiat vel in aliquo metro aliqua rationabili de causa, figura erit et dicetur metaplasmus.

46. Id. Scema, imago vel figura, modus loquendi, scilicet, soloecismus, figura, et fit scema proprie ornatus causa; metaplasmus vero causa necessitatis fit vel ornatus in metro, tropus causa utriuscunque tam in metro quam in prosa.

47. MS. scolocismum. Id. Est soloecismus quoddam vitium vel quaedam figura; si fit soloecismus in communi sermone, vitium est redarguendum. Si vero fiat in dictamine, vel in poemate, factum in aliqua ratione, figura est et tollerari potest, et vocatur tunc scema.

48. Id. Tempus: ... dicitur etiam tempus accidens verbi, scilicet, modus signandi.

49. Not originally; perhaps found in some MS. of the De Nativitate Domini, which appears in the early printed editions of Isidore's works, but is rejected by Migne in the PL. The sermon deals with the nativity, passion, resurrection and judgment of Christ; Isidore's other sermon, De Natali Domini, does not (cf. S. Isidori Opera, Rome, 1797. I. 622: the sermon also appears as cap. 6, lib. I, De origine officiorum). The verses of the Sibylline prophecy however do not appear as part of the De Nativitate Domini in the printed editions: cf. S. Isidori Opera, Cologne, 1617, pp. 367-78.

50. Ιησους Χριστος υιος θεου σωτηρ : the capitals (transposed by a blunder here) form ιχθυς. The scribe has written sothor.

51. The initials of the Latin translation would, naturally, form no such acrostic.

52. Trevisa's Higden, a work nearly contemporary with this, complains of the "gabbling, chattering, snarling, croaking and hissing" sounds, which characterised some of the English dialects (ed. J. R. Lumby, II. 157).

53. Apparently for videlicet, as later.

54. The Latin alphabet has h : but Palmer possibly here refers to it as being aspirated in English (cf. the exclamations he quotes), and left unpronounced in contemporary Latin, as in Italian. Probably Palmer actually spoke of w and the scribe has confused the text: his examples as written might be scribal errors for wat, wors.

55. Sic: perhaps ȝeȝyth.

56. From Lyra, Antwerp, 1634, v. 531.

57. Apoc. x. 3.

58. Ioh. xv. 15.

59. Sic, the scribe seems to have transposed scripturae from after difficillima, and to have changed sunt into est.

60. Ecclesiastici iii. 22.

61. Sic, by an obvious blunder for obtundere, to dull or stupefy.

62. Heb. xii. 20.

63. Ecclesiastici xliii. 36.

64. Act. XV. 28.

65. See supra 421.

66. Ecclesiastici iii. 22.

67. Deut. vi. 5-9.

68. Tit. iii. 8-9; cf. ii. 9.

69. I Cor. ii. 9.